-252 - Wladislaw, Sohn des Odo, Herzog von Polen, schenkt dem Kloster Leubus und dessen von Notar Nikolaus gestifteter Tochtergründung (Heinrichau) das Gebiet von Nakel, damit dort deutsche oder andere hospites frei von allen polnischen Abgaben zu deutschem Recht angesiedelt werden. Ferner bestätigt er dem Kloster Leubus die von Herzog Heinrich I. von Schlesien geschenkten Hufen bei Lebus und einen für den Bau eines Klosterhofes bestimmten Ort an der Oder. Kop. Breslau St.A. Rep. 135 D 203 (ältestes Leubuser Kopialbuch. nach 1251), fol. 35-36 (B). In nomine domini nostri Iesu Christi amen. Ego Wlodizlaus iunior ducis Odonis felicis recordationis filius miseratione divina dux Polonie providam ordinationem spectantem ad amplificationem dominii mei presenti scripto commendare dignum duxi. Noverint igitur presentes et posteri, quod habita deliberatione decrevi firmiter in territorio de Nakel locare habitatores Thevtonicos sive alios hospites. Territorii autem termini hii sunt: videlicet a meridie Conawi, ab aquilone Bruchouniza, ab Oriente via, que vadit de Thaunio usque in Camena, ab occidente via magna, que vadit in Zlauno. Istud autem territorium contuli beate Marie in Lubes de dyocesi Wratizlaviensi et filie eiusdem cenobii, que construenda est in patrimonio domini Nicholai notarii ducis Zlesie. Terminum autem statuo inter ipsa cenobia, ut domus Lubensis habeat cum omni iure primum, id est minus Pezachne lacum videlicet sie dictum et infra versus Nakel usque ad Cunawi, ita quod civitas in parte Lubensium construatur, ad quam non tantum adtineant ville Lubensium, sed etiam ville supradicte filie eorum exceptis decimis, cuius terminus primus sit secundum Pezachne, ultimus vero rivulus, qui dicitur Bruchounici, iuxta quem sunt loca, que dicuntur Beleuese eisdem terminis attinentia. Territorium autem hoc novella plantatio similiter cum omni iure habeat, sicut domus Lubensis suum, cum lacubus, qui in ipso continentur, id est tria Sicore cum terris et pratis et aliis utilitatibus. Cum vero domus Lubensis suam partem locare ceperit, dicta filia eius similiter suam partem locare incipiat. Quod si noluerit, totum supradictum territorium sit domus Lubensis. In civitate autem ipsa et omnibus villis ad ipsam attinentibus ius Theutonicale integrum et illibatum conservari in perpetuum constituo, ita ut nullis angariis vel perangariis vel podwodis vel aliis Polonicis consuetudinibus graventur, sicut est de vestigiis fugitivorum indagandis et de prewod et similibus, que a iure Theutonico sunt aliena. Illud etiam presentes omnes et futuros scire volo, quod mansos, quos dominus Heinricus dux Zlesie contulit domui Lubensi circa Lubus et locum super Odoram ad construendam curiam, eis perpetuo confirmo ratam habens predicti ducis collationem. Anno gratie M°CC°XXV°, VI° nonas octobris, sub presentia monachorum Petri videlicet de Sichern, Egidii et Alexandri de Lubes, Arnoldi capellani nostri et Cunradi militis et Alexandri militis. Hec autem acta sunt in castro nostro Nakel. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band: 1. Lieferung 971 - 1216, 1963; 2. Lieferung 1217 - 1230, 1968; 3. Lieferung Fälschungen und Register, 1971; Bearbeitet von Heinrich Appelt, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Graz
Zamknij okno - Schließe das Fenster |